monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 56, 4
'Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt, adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae tuae relinquo. Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat: quod non vult, non credat: si semel fuerit persuasum, aliqua ratione illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in Scripturis suis officiose potuisse mentiri; nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, et ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso. Nec me onerosum, aut impudentem iudices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet: si recte in te veritas potest favere mendacio. 5. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de Christiano studio conferre: sed huic desiderio meo nulla epistula satis est. Uberius idipsum possum per fratrem Profuturum, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen quantum vellem, nec ipse (quod eius pace dixerim) forsitan capit, quanquam in nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit, et postea quam redierit, quod Domino adiuvante prosperato fiat cursu, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero: non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit, atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet, ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum, quibus legendis, si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas, quaeso. Non enim aliter intelligo quod scriptum est': Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum ; nisi quia magis amat obiurgator sanans, quam adulator ungens caput. EGO AUTEM difficillime bonus iudex lego quod scripserim; sed aut timidior recto, aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed ea malo audire a melioribus: ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar: et meticulosam mihi videar in me potius, quam iustam tulisse sententiam.'